DOMENICA 30 SETTEMBRE ORE 13:39 PER CHI PUO’, IO?…”NO, TU NO!” ALLA JANNACCI, MA VAI A VEDERE CHE DONATELLA E DILETTA LO LEGGONO IN ORIGINALE! E’ ANCHE IL LATINO DELL’ELLENISMO, NON VOGLIO AVVENTURARMI, MA SEMBRA FACILE, VEDRETE CHE ANCHE NEMO…DALLA SUA PARIS BOLOGNES…APPROFITTO E LO SALUTO CON MILLE BACINI!

 

 

 

FAVOLA DI AMORE E PSICHE

(testo latino)

 

 

 

La bellezza straordinaria di Psiche. torna al sommario analitico

LIBER IV

XXVIII (1) Erant in quadam ciuitate rex et regina. Hi tres numero filias forma conspicuas habuere, sed maiores quidem natu, quamuis gratissima specie, idonee tamen celebrari posse laudibus humanis credebantur, (2) at uero puellae iunioris tam praecipua, tam praeclara pulchritudo nec exprimi ac ne sufficienter quidem laudari sermonis humani penuria poterat. (3) Multi denique ciuium et aduenae copiosi, quos eximii spectaculi rumor studiosa celebritate congregabat, inaccessae formonsitatis admiratione stupidi et admouentes oribus suis dexteram primore digito in erectum pollicem residente ut ipsam prorsus deam Venerem religiosis adorationibus. (4) Iamque proximas ciuitates et attiguas regiones fama peruaserat deam quam caerulum profundum pelagi peperit et ros spumantium fluctuum educauit iam numinis sui passim tributa uenia in mediis conuersari populi coetibus, uel certe rursum nouo caelestium stillarum germine non maria sed terras Venerem aliam uirginali flore praeditam pullulasse.

XXIX (1) Sic immensum procedit in dies opinio, sic insulas iam proxumas et terrae plusculum prouinciasque plurimas fama porrecta peruagatur. (2) Iam multi mortalium longis itineribus atque altissimis maris meatibus ad saeculi specimen gloriosum confluebant. (3) Paphon nemo Cnidon nemo ac ne ipsa quidem Cythera ad conspectum deae Veneris nauigabant; sacra differuntur, templa deformantur, puluinaria proteruntur, caerimoniae negleguntur; incoronata simulacra et arae uiduae frigido cinere foedatae. (4) Puellae supplicatur et in humanis uultibus deae tantae numina placantur, et in matutino progressu uirginis uictimis et epulis Veneris absentis nomen propitiatur, iamque per plateas commeantem populi frequenter floribus sertis et solutis adprecantur. (5) Haec honorum caelestium ad puellae mortalis cultum inmodica translatio uerae Veneris uehementer incendit animos, et inpatiens indignationis capite quassanti fremens altius sic secum disserit:

L’invidia della dea Venere e il ricorso a Cupìdo. torna al sommario analitico

XXX (1) “En rerum naturae prisca parens, en elementorum origo initialis, en orbis totius alma Venus, quae cum mortali puella partiario maiestatis honore tractor et nomen meum caelo conditum terrenis sordibus profanatur! (2) Nimirum communi nominis piamento uicariae uenerationis incertum sustinebo et imaginem meam circumferet puella moritura. (3) Frustra me pastor ille cuius iustitiam fidemque magnus comprobauit Iuppiter ob eximiam speciem tantis praetulit deabus. Sed non adeo gaudens ista, quaecumque est, meos honores usurpauerit: iam faxo huius etiam ipsius inlicitae formonsitatis paeniteat.” (4) Et uocat confestim puerum suum pinnatum illum et satis temerarium, qui malis suis moribus contempta disciplina publica flammis et sagittis armatus per alienas domos nocte discurrens et omnium matrimonia corrumpens impune committit tanta flagitia et nihil prorsus boni facit. (5) Hunc, quanquam genuina licentia procacem, uerbis quoque insuper stimulat et perducit ad illam ciuitatem et Psychen – hoc enim nomine puella nuncupabatur – coram ostendit,

XXXI (1) et tota illa perlata de formonsitatis aemulatione fabula gemens ac fremens indignatione: “Per ego te” inquit “maternae caritatis foedera deprecor per tuae sagittae dulcia uulnera per flammae istius mellitas uredines uindictam tuae parenti sed plenam tribue (2) et in pulchritudinem contumacem seueriter uindica idque unum et pro omnibus unicum uolens effice: (3) uirgo ista amore fraglantissimo teneatur hominis extremi, quem et dignitatis et patrimonii simul et incolumitatis ipsius Fortuna damnauit, tamque infimi ut per totum orbem non inueniat miseriae suae comparem”.

 

 

La bellezza di Venere. torna al sommario analitico

(4) Sic effata et osculis hiantibus filium diu ac pressule sauiata proximas oras reflui litoris petit, plantisque roseis uibrantium fluctuum summo rore calcato ecce iam profundi maris sudo resedit uertice, (5) et ipsum quod incipit uelle, set statim, quasi pridem praeceperit, non moratur marinum obsequium: (6) adsunt Nerei filiae chorum canentes et Portunus caerulis barbis hispidus et grauis piscoso sinu Salacia et auriga paruulus delphini Palaemon; iam passim maria persultantes Tritonum cateruae (7) hic concha sonaci leniter bucinat, ille serico tegmine flagrantiae solis obsistit inimici, alius sub oculis dominae speculum progerit, curru biiuges alii subnatant. Talis ad Oceanum pergentem Venerem comitatur exercitus.

La solitudine di Psiche e il vaticinio dell’oracolo. torna al sommario analitico

XXXII (1) Interea Psyche cum sua sibi perspicua pulchritudine nullum decoris sui fructum percipit. Spectatur ab omnibus, laudatur ab omnibus, nec quisquam, non rex non regius nec de plebe saltem cupiens eius nuptiarum petitor aceedit. (2) Mirantur quidem diuinam speciem, sed ut simulacrum fabre politum mirantur omnes. (3) Olim duae maiores sorores, quarum temperatam formonsitatem nulli diffamarant populi, procis regibus desponsae iam beatas nuptias adeptae, (4) sed Psyche uirgo uidua domi residens deflet desertam suam solitudinem aegra corporis animi saucia, et quamuis gentibus totis complacitam odit in se suam formonsitatem. (5) Sic infortunatissimae filiae miserrimus pater suspectatis caelestibus odiis et irae superum metuens dei Milesii uetustissimum percontatur oraculum, (6) et tanto numine precibus et uictimis ingratae uirgini petit nuptias et maritum. Sed Apollo, quanquam Graecus et Ionicus, propter Milesiae conditorem sic Latina sorte respondit:

XXXIII (1) “Montis in excelsi scopulo, rex, siste puellam ornatam mundo funerei thalami. Nec speres generum mortali stirpe creatum, sed saeuum atque ferum uipereumque malum, (2) quod pinnis uolitans super aethera cuneta fatigat flammaque et ferro singula debilitat, quod tremit ipse Iouis quo numina terrificantur, fluminaque horrescunt et Stygiae tenebrae.” (3) Rex olim beatus affatu sanctae uaticinationis accepto pigens tristisque retro domum pergit suaeque coniugi praecepta sortis enodat infaustae. Maeretur, fletur, lamentatur diebus plusculis. Sed dirae sortis iam urget taeter effectus.

 

 

L’esecuzione della divina sentenza. torna al sommario analitico

(4) Iam feralium nuptiarum miserrimae uirgini choragium struitur, iam taedae lumen atrae fuliginis cinere marcescit, et sonus tibiae zygiae mutatur in querulum Ludii modum cantusque laetus hymenaei lugubri finitur ululatu et puella nuptura deterget lacrimas ipso suo flammeo. (5) Sic adfectae domus triste fatum cuncta etiam ciuitas congemebat luctuque publico confestim congruens edicitur iustitium.

XXXIV (1) Sed monitis caelestibus parendi necessitas misellam Psychen ad destinatam poenam efflagitabat. Perfectis igitur feralis thalami cum summo maerore sollemnibus toto prosequente populo uiuum producitur funus, et lacrimosa Psyche comitatur non nuptias, sed exequias suas. (3) Ac dum maesti parentes et tanto malo perciti nefarium facinus perficere cunctantur, ipsa illa filia talibus eos adhortatur uocibus: (3) “Quid infelicem senectam fletu diutino cruciatis? Quid spiritum uestrum, qui magis meus est, crebris eiulatibus fatigatis? Quid lacrimis inefficacibus ora mihi ueneranda foedatis? Quid laceratis in uestris oculis mea lumina? Quid canitiem scinditis? Quid pectora, quid ubera sancta tunditis? (4) Haec erunt uobis egregiae formonsitatis meae praeclara praemia. Inuidiae nefariae letali plaga percussi sero sentitis. (5) Cum gentes et populi celebrarent nos diuinis honoribus, cum nouam me Venerem ore consono nuncuparent, tunc dolere, tunc flere, tunc me iam quasi peremptam lugere debuistis. Iam sentio iam uideo solo me nomine Veneris perisse. (6) Ducite me et cui sors addixit scopulo sistite. Festino felices istas nuptias obire, festino generosum illum maritum meum uidere. Quid differo quid detrecto uenientem, qui totius orbis exitio natus est?”

XXXV (1) Sic profata uirgo conticuit ingressuque iam ualido pompae populi prosequentis sese miscuit. (2) Itur ad constitutum scopulum montis ardui, cuius in summo cacumine statutam puellam cuncti deserunt, taedasque nuptiales, quibus praeluxerant, ibidem lacrimis suis extinctas relinquentes deiectis capitibus domuitionem parant. (3) Et miseri quidem parentes eius tanta clade defessi, clausae domus abstrusi tenebris, perpetuae nocti sese dedidere. (4) Psychen autem pauentem ac trepidam et in ipso scopuli uertice deflentem mitis aura molliter spirantis Zephyri uibratis hinc inde laciniis et reflato sinu sensim leuatam suo tranquillo spiritu uehens paulatim per deuexa rupis excelsae uallis subditae florentis cespitis gremio leniter delapsam reclinat.

 

LIBER V

Il palazzo incantato. torna al sommario analitico

I (1) Psyche teneris et herbosis locis in ipso toro roscidi graminis suaue recubans, tanta mentis perturbatione sedata, dulce conquieuit. Iamque sufficienti recreata somno placido resurgit animo. (2) Videt lucum proceris et uastis arboribus consitum, uidet fontem uitreo latice perlucidum; medio luci meditullio prope fontis adlapsum domus regia est aedificata non humanis manibus sed diuinis artibus. (3) Iam scies ab introitu primo dei cuiuspiam luculentum et amoenum uidere te diuersorium. Nam summa laquearia citro et ebore curiose cauata subeunt aureae columnae, parietes omnes argenteo caelamine conteguntur bestiis et id genus pecudibus occurrentibus ob os introeuntium. (4) Mirus prorsum [magnae artis] homo immo semideus uel certe deus, qui magnae artis suptilitate tantum efferauit argentum. (5) Enimuero pauimenta ipsa lapide pretioso caesim deminuto in uaria picturae genera discriminantur: uehementer iterum ac saepius beatos illos qui super gemmas et monilia calcant! (6) Iam ceterae partes longe lateque dispositae domus sine pretio pretiosae totique parietes solidati massis aureis splendore proprio coruscant, ut diem suum sibi domi faciant licet sole nolente: sic cubicula sic porticus sic ipsae ualuae fulgurant. (7) Nec setius opes ceterae maiestati domus respondent, ut equidem illud recte uideatur ad conuersationem humanam magno Ioui fabricatum caeleste palatium.

Le voci misteriose. torna al sommario analitico

II (1) Inuitata Psyche talium locorum oblectatione propius accessit et paulo fidentior intra limen sese facit, mox prolectante studio pulcherrimae uisionis rimatur singula et altrinsecus aedium horrea sublimi fabrica perfecta magnisque congesta gazis conspicit. Nec est quicquam quod ibi non est. (2) Sed praeter ceteram tantarum diuitiarum admirationem hoc erat praecipue mirificum, quod nullo uinculo nullo claustro nullo custode totius orbis thensaurus ille muniebatur. (3) Haec ei summa cum uoluptate uisenti offert sese uox quaedam corporis sui nuda et: “Quid,” inquit “domina, tantis obstupescis opibus? Tua sunt haec omnia. Prohinc cubiculo te refer et lectulo lassitudinem refoue et ex arbitrio lauacrum pete. (4) Nos, quarum uoces accipis, tuae famulae sedulo tibi praeministrabimus nec corporis curatae tibi regales epulae morabuntur.”

III (1) Sensit Psyche diuinae prouidentiae beatitudinem, monitusque uocis informis audiens et prius somno et mox lauacro fatigationem sui diluit, (2) uisoque statim proximo semirotundo suggestu, propter instrumentum cenatorium rata refectui suo commodum libens accumbit. (3) Et ilico uini nectarei eduliumque uariorum fercula copiosa nullo seruiente sed tantum spiritu quodam impulsa subministrantur. (4) Nec quemquam tamen illa uidere poterat, sed uerba tantum audiebat excidentia et solas uoces famulas habebat. (5) Post opimas dapes quidam introcessit et cantauit inuisus et alius citharam pulsauit, quae uidebatur nec ipsa. Tunc modulatae multitudinis conserta uox aures eius affertur, ut, quamuis hominum nemo pareret, chorus tamen esse pateret.

L’amante invisibile. torna al sommario analitico

IV (1) Finitis uoluptatibus uespera suadente concedit Psyche cubitum. Iamque prouecta nocte clemens quidam sonus aures eius accedit. (2) Tunc uirginitati suae pro tanta solitudine metuens et pauet et horrescit et quouis malo plus timet quod ignorat. (3) Iamque aderat ignobilis maritus et torum inscenderat et uxorem sibi Psychen fecerat et ante lucis exortum propere discesserat. (4) Statim uoces cubiculo praestolatae nouam nuptam interfectae uirginitatis curant. Haee diutino tempore sic agebantur. (5) Atque ut est natura redditum, nouitas per assiduam consuetudinem delectationem ei commendarat et sonus uocis incertae solitudinis erat solacium. (6) Interea parentes eius indefesso luctu atque maerore consenescebant, latiusque porrecta fama sorores illae maiores cuncta cognorant propereque maestae atque lugubres deserto lare certatim ad parentum suorum conspectum adfatumque perrexerant.

Psiche è messa in guardia dal suo sposo. torna al sommario analitico

V (1) Ea nocte ad suam Psychen sic infit maritus – namque praeter oculos et manibus et auribus ius nihil sentiebatur: (2) “Psyche dulcissima et cara uxor, exitiabile tibi periculum minatur fortuna saeuior, quod obseruandum pressiore cautela censeo. (3) Sorores iam tuae mortis opinione turbatae tuumque uestigium requirentes scopulum istum protinus aderunt, quarum si quas forte lamentationes acceperis, neque respondeas immo nec prospicias omnino; ceterum mihi quidem grauissimum dolorem tibi uero summum creabis exitium.” (4) Annuit et ex arbitrio mariti se facturam spopondit, sed eo simul cum nocte dilapso diem totum lacrimis ae plangoribus misella consumit, (5) se nunc maxime prorsus perisse iterans, quae beati carceris custodia septa et humanae conuersationis colloquio uiduata nec sororibus quidem suis de se maerentibus opem salutarem ferre ac ne uidere eas quidem omnino posset. (6) Nec lauacro nec cibo nec ulla denique refectione recreata flens ubertim decessit ad somnum.

Psiche ottiene di rivedere le sorelle. torna al sommario analitico

VI (1) Nec mora, cum paulo maturius lectum maritus accubans eamque etiam nunc lacrimantem complexus sic expostulat: (2) “Haecine mihi pollicebare, Psyche mea? Quid iam de te tuus maritus expecto, quid spero? Et perdia et pernox nec inter amplexus coniugales desinis cruciatum. (3) Age iam nunc ut uoles, et animo tuo damnosa poscenti pareto! Tantum memineris meae seriae monitionis, cum coeperis sero paenitere”. (4) Tunc illa precibus et dum se morituram comminatur extorquet a marito cupitis adnuat, ut sorores uideat, luctus mulceat, ora conferat. (5) Sic ille nouae nuptae precibus ueniam tribuit et insuper quibuscumque uellet eas auri uel monilium donare concessit, (6) sed identidem monuit ac saepe terruit ne quando sororum pernicioso consilio suasa de forma mariti quaerat neue se sacrilega curiositate de tanto fortunarum suggestu pessum deiciat nec suum postea contingat amplexum. (7) Gratias egit marito iamque laetior animo: “Sed prius” inquit “centies moriar quam tuo isto dulcissimo conubio caream. Amo enim et efflictim te, quicumque es, diligo aeque ut meum spiritum, nec ipsi Cupidini comparo. (8) Sed istud etiam meis precibus, oro, largire et illi tuo famulo Zephyro praecipe simili uectura sorores hic mihi sistat”, (9) et imprimens oscula suasoria et ingerens uerba mulcentia et inserens membra cohibentia haec etiam blanditiis astruit: “Mi mellite, mi marite, tuae Psychae dulcis anima”. (10) Vi ac potestate Venerii susurrus inuitus succubuit maritus et cuncta se facturum spopondit atque etiam luce proxumante de manibus uxoris euanuit.

La visita delle sorelle. torna al sommario analitico

VII (1) At illae sorores percontatae scopulum locumque illum quo fuerat Psyche deserta festinanter adueniunt ibique difflebant oculos et plangebant ubera, quoad crebris earum heiulatibus saxa cautesque parilem sonum resultarent. (2) Iamque nomine proprio sororem miseram ciebant, quoad sono penetrabili uocis ululabilis per prona delapso amens et trepida Psyche procurrit e domo et: “Quid” inquit “uos miseris lamentationibus necquicquam effligitis? Quam lugetis, adsum. (3) Lugubres uoces desinite et diutinis lacrimis madentes genas siccate tandem, quippe cum iam possitis quam plangebatis amplecti.” (4) Tunc uocatum Zephyrum praecepti maritalis admonet. Nec mora, cum ille parens imperio statim clementissimis flatibus innoxia uectura deportat illas. (5) Iam mutuis amplexibus et festinantibus sauiis sese perfruuntur et illae sedatae lacrimae postliminio redeunt prolectante gaudio. (6) “Sed et tectum” inquit “et larem nostrum laetae succedite et afflictas animas cum Psyche uestra recreate.”

VIII (1) Sic allocuta summas opes domus aureae uocumque seruientium populosam familiam demonstrat auribus earum lauacroque pulcherrimo et inhumanae mensae lautitiis eas opipare reficit, (2) ut illarum prorsus caelestium diuitiarum copiis affluentibus satiatae iam praecordiis penitus nutrirent inuidiam. (3) Denique altera earum satis scrupulose curioseque percontari non desinit, quis illarum caelestium rerum dominus, quisue uel qualis ipsius sit maritus. (4) Nec tamen Psyche coniugale illud praeceptum ullo pacto temerat uel pectoris arcanis exigit, sed e re nata confingit esse iuuenem quendam et speciosum, commodum lanoso barbitio genas inumbrantem, plerumque rurestribus ac montanis uenatibus occupatum, (5) et ne qua sermonis procedentis labe consilium tacitum proderetur, auro facto gemmosisque monilibus onustas eas statim uocato Zephyro tradit reportandas.

Le sorelle di Psiche tramano il loro piano. torna al sommario analitico

IX (1) Quo protenus perpetrato sorores egregiae domum redeuntes iamque gliscentis inuidiae felle fraglantes multa secum sermonibus mutuis perstrepebant. Sic denique infit altera: (2) “En orba et saeua et iniqua Fortuna! Hocine tibi complacuit, ut utroque parente prognatae diuersam sortem sustineremus? (3) Et nos quidem, quae natu maiores sumus, maritis aduenis ancillae deditae extorres et lare et ipsa patria degamus longe parentum uelut exulantes, (4) haec autem nouissima, quam fetu satiante postremus partus effudit, tantis opibus et deo marito potita sit, quae nec uti recte tanta bonorum copia nouit? (5) Vidisti, soror, quanta in domo iacent et qualia monilia, quae praenitent uestes, quae splendicant gemmae, quantum praeterea passim calcatur aurum. (6) Quodsi maritum etiam tam formonsum tenet ut affirmat, nulla nunc in orbe toto felicior uiuit. Fortassis tamen procedente consuetudine et adfectione roborata deam quoque illam deus maritus efficiet. Sic est hercules, sic se gerebat ferebatque. (7) Iam iam sursum respicit et deam spirat mulier, quae uoces ancillas habet et uentis ipsis imperat. (8) At ego misera primum patre meo seniorem maritum sortita sum, dein cucurbita caluiorem et quouis puero pusilliorem, cunctam domum seris et catenis obditam custodientem.”

X (1) Suscipit alia: “Ego uero maritum articulari etiam morbo complicatum curuatumque ac per hoc rarissimo uenerem meam recolentem sustineo, (2) plerumque detortos et duratos in lapidem digitos eius perfricans, fomentis olidis et pannis sordidis et faetidis cataplasmatibus manus tam delicatas istas adurens, nec uxoris officiosam faciem sed medicae laboriosam personam sustinens. (3) Et tu quidem soror uideris quam patienti uel potius seruili – dicam enim libere quod sentio – haec perferas animo: enimuero ego nequeo sustinere ulterius tam beatam fortunam allapsam indignae. (4) Recordare enim quam superbe quam adroganter nobiscum egerit et ipsa iactatione inmodicae ostentationis tumentem suum prodiderit animum (5) deque tantis diuitiis exigua nobis inuita proiecerit confestimque praesentiam nostram grauata propelli et efflari exsibilarique nos iusserit. (6) Nec sum mulier nec omnino spiro, nisi eam pessum de tantis opibus deiecero. Ac si tibi etiam, ut par est, inacuit nostra contumelia, consilium ualidum requiramus ambae. (7) Iamque ista quae ferimus non parentibus nostris ac nec ulli monstremus alii, immo nec omnino quicquam de eius salute norimus. (8) Sat est quod ipsae uidimus quae uidisse paenitet, nedum ut genitoribus et omnibus populis tam beatum eius differamus praeconium. Nec sunt enim beati quorum diuitias nemo nouit. (9) Sciet se non ancillas sed sorores habere maiores. Et nunc quidem concedamus ad maritos, et lares pauperes nostros sed plane sobrios reuisamus, diuque cogitationibus pressioribus instructae ad superbiam poeniendam firmiores redeamus.”

XI (1) Placet pro bono duabus malis malum consilium totisque illis tam pretiosis muneribus absconditis comam trahentes et proinde ut merebantur ora lacerantes simulatos redintegrant fletus. (2) Ac sic parentes quoque redulcerato prorsum dolore raptim deterrentes uesania turgidae domus suas contendunt dolum scelestum immo uero parricidium struentes contra sororem insontem.

 

 

Nuovi avvertimenti a Psiche. torna al sommario analitico

(3) Interea Psychen maritus ille quem nescit rursum suis illis nocturnis sermonibus sic commonet: “Videsne quantum tibi periculum? Velitatur Fortuna eminus, ac nisi longe firmiter praecaues mox comminus congredietur. (4) Perfidae lupulae magnis conatibus nefarias insidias tibi comparant, quarum summa est ut te suadeant meos explorare uultus, quos, ut tibi saepe praedixi, non uidebis si uideris. (5) Ergo igitur si posthac pessimae illae lamiae noxiis animis armatae uenerint – uenient autem, scio – neque omnino sermonem conferas, et si id tolerare pro genuina simplicitate proque animi tui teneritudine non potueris, certe de marito nil quicquam uel audias uel respondeas. (6) Nam et familiam nostram iam propagabimus et hic adhuc infantilis uterus gestat nobis infantem alium, si texeris nostra secreta silentio, diuinum, si profanaueris, mortalem.”

XII (1) Nuntio Psyche laeta florebat et diuinae subolis solacio plaudebat et futuri pignoris gloria gestiebat et materni nominis dignitate gaudebat. (2) Crescentes dies et menses exeuntes anxia numerat et sarcinae nesciae rudimento miratur de breui punctulo tantum incrementulum locupletis uteri. (3) Sed iam pestes illae taeterrimaeque Furiae anhelantes uipereum uirus et festinantes impia celeritate nauigabant. Tunc sic iterum momentarius maritus suam Psychen admonet: ” dies ultima et casus extremus, [et]! Sexus infestus et sanguis inimicus iam sumpsit arma et castra commouit et aciem direxit et classicum personauit; iam mucrone destricto iugulum tuum nefariae tuae sorores petunt. (5) Heu quantis urguemur cladibus, Psyche dulcissima! Tui nostrique miserere religiosaque continentia domum maritum teque et istum paruulum nostrum imminentis ruinae infortunio libera. (6) Nec illas scelestas feminas, quas tibi post interneciuum odium et calcata sanguinis foedera sorores appellare non licet, uel uideas uel audias, cum in morem Sirenum scopulo prominentes funestis uocibus saxa personabunt.”

XIII (1) Suscipit Psyche singultu lacrimoso sermonem incertans: “Iam dudum, quod sciam, fidei atque parciloquio meo perpendisti documenta, nec eo setius adprobabitur tibi nunc etiam firmitas animi mei. (2) Tu modo Zephyro nostro rursum praecipe fungatur obsequio, et in uicem denegatae sacrosanctae imaginis tuae redde saltem conspectum sororum. (3) Per istos cinnameos et undique pendulos crines tuos per teneras et teretis et mei similes genas per pectus nescio quo calore feruidum sic in hoc saltem paruulo cognoscam faciem tuam: (4) supplicis anxiae piis precibus erogatus germani complexus indulge fructum et tibi deuotae dicataeque Psychae animam gaudio recrea. (5) Nec quicquam amplius in tuo uultu requiro, iam nil officiunt mihi nec ipsae nocturnae tenebrae: teneo te, meum lumen.” (6) His uerbis et amplexibus mollibus decantatus maritus lacrimasque eius suis crinibus detergens facturum spopondit et praeuertit statim lumen nascentis diei.

Psiche è ingannata e vinta dalle sorelle. torna al sommario analitico

XIV (1) Iugum sororium consponsae factionis ne parentibus quidem uisis recta de nauibus scopulum petunt illum praecipiti cum uelocitate nec uenti ferentis oppertae praesentiam licentiosa cum temeritate prosiliunt in altum. (2) Nec immemor Zephyrus regalis edicti, quamuis inuitus, susceptas eas gremio spirantis aurae solo reddidit. (3) At illae incunctatae statim conferto uestigio domum penetrant complexaeque praedam suam sorores nomine mentientes thensaurumque penitus abditae fraudis uultu laeto tegentes sic adulant: (4) “Psyche, non ita ut pridem paruula, et ipsa iam mater es. Quantum, putas, boni nobis in ista geris perula! Quantis gaudiis totam domum nostram hilarabis. (5) O nos beatas quas infantis aurei nutrimenta laetabunt! Qui si parentum, ut oportet, pulchritudini responderit, prorsus Cupido nascetur.”

XV (1) Sic adfectione simulata paulatim sororis inuadunt animum. Statimque eas lassitudinem uiae sedilibus refotas et balnearum uaporosis fontibus curatas pulcherrime triclinio mirisque illis et beatis edulibus atque tuccetis oblectat. (2) Iubet citharam loqui: psallitur; tibias agere: sonatur; choros canere: cantatur. Quae cuncta nullo praesente dulcissimis modulis animos audientium remulcebant. (3) Nec tamen scelestarum feminarum nequitia uel illa mellita cantus dulcedine mollita conquieuit, sed ad destinatam fraudium pedicam sermonem conferentes dissimulanter occipiunt sciscitari qualis ei maritus et unde natalium secta cuia proueniret. (4) Tunc illa simplicitate nimia pristini sermonis oblita nouum commentum instruit aitque maritum suum de prouincia proxima magnis pecuniis negotiantem iam medium cursum aetatis agere interspersum rara canitie. (5) Nec in sermone isto tantillum morata rursum opiparis muneribus eas onustas uentoso uehiculo reddidit.

XVI (1) Sed dum Zephyri tranquillo spiritu sublimatae domum redeunt, sic secum altercantes: “Quid, soror, dicimus de tam monstruoso fatuae illius mendacio? (2) Tunc adolescens modo florenti lanugine barbam instruens, nunc aetate media candenti canitie lucidus. Quis ille quem temporis modici spatium repentina senecta reformauit? (3) Nil aliud repperies, mi soror, quam uel mendacia istam pessimam feminam confingere uel formam mariti sui nescire; quorum utrum uerum est, opibus istis quam primum exterminanda est. (4) Quodsi uiri sui faciem ignorat, deo profecto denupsit et deum nobis praegnatione ista gerit. Certe si diuini puelli quod absit – haec mater audierit, statim me laqueo nexili suspendam. (6) Ergo interim ad parentes nostros redeamus et exordio sermonis huius quam concolores fallacias adtexamus.”

XVII (1) Sic inflammatae, parentibus fastidienter appellatis et nocte turbata uigiliis, percitae matutino scopulum peruolant et inde solito uenti praesidio uehementer deuolant lacrimisque pressura palpebrarum coactis hoc astu puellam appellant: (2) “Tu quidem felix et ipsa tanti mali ignorantia beata sedes incuriosa periculi tui, nos autem, quae peruigili cura rebus tuis excubamus, cladibus tuis misere cruciamur. (3) Pro uero namque comperimus nec te, sociae scilicet doloris casusque tui, celare possumus immanem colubrum multinodis uoluminibus serpentem, ueneno noxio colla sanguinantem hiantemque ingluuie profunda, tecum noctibus latenter adquiescere. (4) Nunc recordare sortis Pythicae, quae te trucis bestiae nuptiis destinatam esse clamauit. Et multi coloni quique circumsecus uenantur et accolae plurimi uiderunt eum uespera redeuntem e pastu proximique fluminis uadis innatantem.

XVIII (1) Nec diu blandis alimoniarum obsequiis te saginaturum omnes adfirmant, sed cum primum praegnationem tuam plenus maturauerit uterus, opimiore fructu praeditam deuoraturum. (2) Ad haec iam tua est existimatio, utrum sororibus pro tua cara salute sollicitis adsentiri uelis et declinata morte nobiscum secura periculi uiuere an saeuissimae bestiae sepeliri uisceribus. (3) Quodsi te ruris huius uocalis solitudo uel clandestinae ueneris faetidi periculosique concubitus et uenenati serpentis amplexus delectant, certe piae sorores nostrum fecerimus.” (4) Tunc Psyche misella, utpote simplex et animi tenella, rapitur uerborum tam tristium formidine: extra terminum mentis suae posita prorsus omnium mariti monitionum suarumque promissionum memoriam effudit (5) et in profundum calamitatis sese praecipitauit tremensque et exsangui colore lurida tertiata uerba semihianti uoce substrepens sic ad illas ait:

XIX (1) “Vos quidem, carissimae sorores, ut par erat, in officio uestrae pietatis permanetis, uerum et illi qui talia uobis adfirmant non uidentur mihi mendacium fingere. (2) Nec enim umquam uiri mei uidi faciem uel omnino cuiatis sit noui, sed tantum nocturnis subaudiens uocibus maritum incerti status et prorsus lucifugam tolero, bestiamque aliquam recte dicentibus uobis merito consentio. (3) Meque magnopere semper a suis terret aspectibus malumque grande de uultus curiositate praeminatur. (4) Nunc si quam salutarem opem periclitanti sorori uestrae potestis adferre, iam nunc subsistite; ceterum incuria sequens prioris prouidentiae beneficia conrumpet.” (5) Tunc nanctae iam portis patentibus nudatum sororis animum facinerosae mulieres, omissis tectae machinae latibulis, destrictis gladiis fraudium simplicis puellae pauentes cogitationes inuadunt.

XX (1) Sic denique altera: “Quoniam nos originis nexus pro tua incolumitate periculum quidem ullum ante oculos habere compellit, uiam quae sola deducit iter ad salutem diu diuque cogitatam monstrabimus tibi. (2) Nouaculam praeacutam adpulsu etiam palmulae lenientis exasperatam tori qua parte cubare consuesti latenter absconde, lucernamque concinnem completam oleo claro lumine praemicantem subde aliquo claudentis aululae tegmine, (3) omnique isto apparatu tenacissime dissimulato, postquam sulcatum trahens gressum cubile solitum conscenderit iamque porrectus et exordio somni prementis implicitus altum soporem flare coeperit, (4) toro delapsa nudoque uestigio pensilem gradum paullulatim minuens, caecae tenebrae custodia liberata lucerna, praeclari tui facinoris opportunitatem de luminis consilio mutuare, (5) et ancipiti telo illo audaciter, prius dextera sursum elata, nisu quam ualido noxii serpentis nodum ceruicis et capitis abscide. (6) Nec nostrum tibi deerit subsidium; sed cum primum illius morte salutem tibi feceris , anxie praestolabimus cunctisque istis ocius tecum relatis uotiuis nuptiis hominem te iungemus homini.”

XXI (1) Tali uerborum incendio flammata uiscera sororis iam prorsus ardentis deserentes ipsae protinus tanti mali confinium sibi etiam eximie metuentes (2) flatus alitis impulsu solito porrectae super scopulum ilico pernici se fuga proripiunt statimque conscensis nauibus abeunt. (3) At Psyche relicta sola, nisi quod infestis Furiis agitata sola non est, aestu pelagi simile maerendo fluctuat, et quamuis statuto consilio et obstinato animo iam tamen facinori manus admouens adhuc incerta consilii titubat multisque calamitatis suae distrahitur affectibus. (4) Festinat differt, audet trepidat, diffidit irascitur et, quod est ultimum, in eodem corpore odit bestiam, diligit maritum. Vespera tamen iam noctem trahente praecipiti festinatione nefarii sceleris instruit apparatum. (5) Nox aderat et maritus aderat primisque Veneris proeliis uelitatus altum soporem descenderat.

Psiche vede Amore. torna al sommario analitico

XXII (1) Tunc Psyche et corporis et animi alioquin infirma fati tamen saeuitia subministrante uiribus roboratur, et prolata lucerna et adrepta nouacula sexum audacia mutatur. (2) Sed cum primum luminis oblatione tori secreta claruerunt, uidet omnium ferarum mitissimam dulcissimamque bestiam, ipsum illum Cupidinem formonsum deum formonse cubantem, cuius aspectu lucernae quoque lumen hilaratum increbruit et acuminis sacrilegi nouaculam paenitebat. (3) At uero Psyche tanto aspectu deterrita et impos animi marcido pallore defecta tremensque desedit in imos poplites et ferrum quaerit abscondere, sed in suo pectore; (4) quod profecto fecisset, nisi ferrum timore tanti flagitii manibus temerariis delapsum euolasset. Iamque lassa, salute defecta, dum saepius diuini uultus intuetur pulchritudinem, recreatur animi. (5) Videt capitis aurei genialem caesariem ambrosia temulentam, ceruices lacteas genasque purpureas pererrantes crinium globos decoriter impeditos, alios antependulos, alios retropendulos, quorum splendore nimio fulgurante iam et ipsum lumen lucernae uacillabat; (6) per umeros uolatilis dei pinnae roscidae micanti flore candicant et quamuis alis quiescentibus extimae plumulae tenellae ac delicatae tremule resultantes inquieta lasciuiunt; (7) ceterum corpus glabellum atque luculentum et quale peperisse Venerem non paeniteret. Ante lectuli pedes iacebat arcus et pharetra et sagittae, magni dei propitia tela.

XXIII (1) Quae dum insatiabili animo Psyche, satis et curiosa, rimatur atque pertrectat et mariti sui miratur arma, depromit unam de pharetra sagittam (2) et punctu pollicis extremam aciem periclitabunda trementis etiam nunc articuli nisu fortiore pupugit altius, ut per summam cutem rorauerint paruulae sanguinis rosei guttae. (3) Sic ignara Psyche sponte in Amoris incidit amorem. Tunc magis magisque cupidine fraglans Cupidinis prona in eum efflictim inhians patulis ac petulantibus sauiis festinanter ingestis de somni mensura metuebat.

 

 

Scomparsa di Amore. torna al sommario analitico

(4) Sed dum bono tanto percita saucia mente fluctuat, lucerna illa, siue perfidia pessima siue inuidia noxia siue quod tale corpus contingere et quasi basiare et ipsa gestiebat, euomuit de summa luminis sui stillam feruentis olei super umerum dei dexterum. (5) Hem audax et temeraria lucerna et amoris uile ministerium, ipsum ignis totius deum aduris, cum te scilicet amator aliquis, ut diutius cupitis etiam nocte potiretur, primus inuenerit. (6) Sic inustus exiluit deus uisaque detectae fidei colluuie prorsus ex osculis et manibus infelicissimae coniugis tacitus auolauit.

XXIV (1) At Psyche statim resurgentis eius crure dextero manibus ambabus adrepto sublimis euectionis adpendix miseranda et per nubilas plagas penduli comitatus extrema consequia tandem fessa delabitur solo. (2) Nec deus amator humi iacentem deserens inuolauit proximam cupressum deque eius alto cacumine sic eam grauiter commotus adfatur: (3) “Ego quidem, simplicissima Psyche, parentis meae Veneris praeceptorum immemor, quae te miseri extremique hominis deuinctam cupidine infimo matrimonio addici iusserat, ipse potius amator aduolaui tibi. (4) Sed hoc feci leuiter, scio, et praeclarus ille sagittarius ipse me telo meo percussi teque coniugem meam feci, ut bestia scilicet tibi uiderer et ferro caput excideres meum quod istos amatores tuos oculos gerit. (5) Haec tibi identidem semper cauenda censebam, haec beniuole remonebam. Sed illae quidem consiliatrices egregiae tuae tam perniciosi magisterii dabunt actutum mihi poenas, te uero tantum fuga mea puniuero.” Et cum termino sermonis pinnis in altum se proripuit.

Psiche incontra il dio Pan. torna al sommario analitico

XXV (1) Psyche uero humi prostrata et, quantum uisi poterat, uolatus mariti prospiciens extremis affligebat lamentationibus animum. Sed ubi remigio plumae raptum maritum proceritas spatii fecerat alienum, per proximi fluminis marginem praecipitem sese dedit. (2) Sed mitis fluuius in honorem dei scilicet qui et ipsas aquas urere consueuit metuens sibi confestim eam innoxio uolumine super ripam florentem herbis exposuit. (3) Tunc forte Pan deus rusticus iuxta supercilium amnis sedebat complexus Echo montanam deam eamque uoculas omnimodas edocens reccinere; proxime ripam uago pastu lasciuiunt comam fluuii tondentes capellae. (4) Hircuosus deus sauciam Psychen atque defectam, utcumque casus eius non inscius, clementer ad se uocatam sic permulcet uerbis lenientibus: (5) “Puella scitula, sum quidem rusticanus et upilio, sed senectutis prolixae beneficio multis experimentis instructus. Verum si recte coniecto, quod profecto prudentes uiri diuinationem autumant, ab isto titubante et saepius uaccillante uestigio deque nimio pallore corporis et assiduo suspiritu immo et ipsis marcentibus oculis tuis amore nimio laboras. (6) Ergo mihi ausculta nec te rursus praecipitio uel ullo mortis accersitae genere perimas. Luctum desine et pone maerorem precibusque potius Cupidinem deorum maximum percole et utpote adolescentem delicatum luxuriosumque blandis obsequiis promerere.”

La punizione delle sorelle. torna al sommario analitico

XXVI (1) Sic locuto deo pastore nulloque sermone reddito sed adorato tantum numine salutari Psyche pergit ire. Sed aliquam multum uiae laboranti uestigio pererrasset, inscia quodam tramite iam die labente accedit quandam ciuitatem, in qua regnum maritus unius sororis eius optinebat. (2) Qua re cognita Psyche nuntiari praesentiam suam sorori desiderat; mox inducta mutuis amplexibus alternae salutationis expletis percontanti causas aduentus sui sic incipit: (3) “Meministi consilium uestrum, scilicet quo mihi suasistis ut bestiam, quae mariti mentito nomine mecum quiescebat, prius quam ingluuie uoraci me misellam hauriret, ancipiti nouacula peremerem. (4) Set cum primum, ut aeque placuerat, conscio lumine uultus eius aspexi, uideo mirum diuinumque prorsus spectaculum, ipsum illum deae Veneris filium, ipsum inquam Cupidinem, leni quiete sopitum. (5) Ac dum tanti boni spectaculo percita et nimia uoluptatis copia turbata fruendi laborarem inopia, casu scilicet pessumo lucerna feruens oleum rebulliuit in eius umerum. (6) Quo dolore statim somno recussus, ubi me ferro et igni conspexit armatam, “Tu quidem” inquit “ob istud tam dirum facinus confestim toro meo diuorte tibique res tuas habeto, (7) ego uero sororem tuam” – et nomen quo tu censeris aiebat – “iam mihi confarreatis nuptis coniugabo” et statim Zephyro praecipit ultra terminos me domus eius efflaret.”

XXVII (1) Necdum sermonem Psyche finierat, illa uesanae libidinis et inuidiae noxiae stimulis agitata, e re concinnato mendacio fallens maritum, quasi de morte parentum aliquid comperisset, statim nauem ascendit et ad illum scopulum protinus pergit (2) et quamuis alio flante uento caeca spe tamen inhians, “Accipe me”, dicens, “Cupido, dignam te coniugem et tu, Zephyre, suscipe dominam” saltu se maximo praecipitem dedit. (3) Nec tamen ad illum locum uel saltem mortua peruenire potuit. Nam per saxa cautium membris iactatis atque dissipatis et proinde ut merebatur laceratis uisceribus suis alitibus bestiisque obuium ferens pabulum interiit. (4) Nec uindictae sequentis poena tardauit. Nam Psyche rursus errabundo gradu peruenit ad ciuitatem aliam, in qua pari modo soror morabatur alia. (5) Nec setius et ipsa fallacie germanitatis inducta et in sororis sceleratas nuptias aemula festinauit ad scopulum inque simile mortis exitium cecidit.

Venere viene a conoscenza dell’accaduto. torna al sommario analitico

XXVIII (1) Interim, dum Psyche quaesitioni Cupidinis intenta populos circumibat, at ille uulnere lucernae dolens in ipso thalamo matris iacens ingemebat. (2) Tunc auis peralba illa gauia quae super fluctus marinos pinnis natat demergit sese propere ad Oceani profundum gremium. (3) Ibi commodum Venerem lauantem natantemque propter assistens indicat adustum filium eius graui uulneris dolore maerentem dubium salutis iacere, (4) iamque per cunctorum ora populorum rumoribus conuiciisque uariis omnem Veneris familiam male audire, quod ille quidem montano scortatu tu uero marino natatu secesseritis, (5) ac per hoc non uoluptas ulla non gratia non lepos, sed incompta et agrestia et horrida cuncta sint, non nuptiae coniugales non amicitiae sociales non liberum caritates, sed enormis colluuies et squalentium foederum insuaue fastidium. (6) Haec illa uerbosa et satis curiosa auis in auribus Veneris fili lacerans existimationem ganniebat. At Venus irata solidum exclamat repente: (7) “Ergo iam ille bonus filius meus habet amicam aliquam? Prome agedum, quae sola mihi seruis amanter, nomen eius quae puerum ingenuum et inuestem sollicitauit, siue illa de Nympharum populo seu de Horarum numero seu de Musarum choro uel de mearum Gratiarum ministerio.” (8) Nec loquax illa conticuit auis, sed: “Nescio,” inquit “domina: puto puellam si probe memini, Psyches nomine dicitur efflicte cupere.” Tunc indignata Venus exclamauit uel maxime: “Psychen ille meae formae succubam mei nominis aemulam uere diligit? Nimirum illud incrementum lenam me putauit cuius monstratu puellam illam cognosceret.”

Venere rimprovera Cupìdo. torna al sommario analitico

XXIX (1) Haec quiritans properiter emergit e mari suumque protinus aureum thalamum petit et reperto, sicut audierat, aegroto puero iam inde a foribus quam maxime boans: (2) “Honesta” inquit “haec et natalibus nostris bonaeque tuae frugi congruentia, ut primum quidem tuae parentis immo dominae praecepta calcares, nec sordidis amoribus inimicam meam cruciares, (3) uerum etiam hoc aetatis puer tuis licentiosis et immaturis iungeres amplexibus, ut ego nurum scilicet tolerarem inimicam? (4) Sed utique praesumis nugo et corruptor et inamabilis te solum generosum nec me iam per aetatem posse concipere. (5) Velim ergo scias multo te meliorem filium alium genituram, immo ut contumeliam magis sentias aliquem de meis adoptaturam uernulis, eique donaturam istas pinnas et flammas et arcum et ipsas sagittas et omnem meam supellectilem, quam tibi non ad hos usus dederam: nec enim de patris tui bonis ad instructionem istam quicquam concessum est.

XXX (1) Sed male prima pueritia inductus es et acutas manus habes et maiores tuos irreuerenter pulsasti totiens et ipsam matrem tuam, me inquam ipsam, parricida denudas cotidie et percussisti saepius et quasi uiduam utique contemnis nec uitricum tuum fortissimum illum maximumque bellatorem metuis. (2) Quidni? cui saepius in angorem mei paelicatus puellas propinare consuesti. Sed iam faxo te lusus huius paeniteat et sentias acidas et amaras istas nuptias.- (3) Sed nunc inrisui habita quid agam? Quo me conferam? Quibus modis stelionem istum cohibeam ? Petamne auxilium ab inimica mea Sobrietate, quam propter huius ipsius luxuriam offendi saepius ? (5) At rusticae squalentisque feminae conloquium prorsus [adhibendum est] horresco. Nec tamen uindictae solacium undeunde spernendum est. (5) Illa mihi prorsus adhibenda est nec ulla alia, quae castiget asperrime nugonem istum, pharetram explicet et sagittas dearmet, arcum enodet, taedam deflammet, immo et ipsum corpus eius acrioribus remediis coerceat. (6) Tunc iniuriae meae litatum crediderim cum eius comas quas istis manibus meis subinde aureo nitore perstrinxi deraserit, pinnas, quas meo gremio nectarei fontis infeci praetotonderit.”

XXXI (1) Sic effata foras sese proripit infesta et stomachata biles Venerias. Sed eam protinus Ceres et Iuno continantur uisamque uultu tumido quaesiere, cur truci supercilio tantam uenustatem micantium oculorum coerceret. (2) At illa: “Opportune” inquit “ardenti prorsus isto meo pectori uolentiam scilicet perpetraturae uenitis. Sed totis, oro, uestris uiribus Psychen illam fugitiuam uolaticam mihi requirite. Nec enim uos utique domus meae famosa fabula et non dicendi filii mei facta latuerunt.” (3) Tunc illae ignarae quae gesta sunt palpare Veneris iram saeuientem sic adortae: “Quid tale, domina, deliquit tuus filius ut animo peruicaci uoluptates illius impugnes et, quam ille diligit, tu quoque perdere gestias? (4) Quod autem, oramus, isti crimen si puellae lepidae libenter adrisit? An ignoras eum masculum et iuuenem esse uel certe iam quot sit annorum oblita es? An, quod aetatem portat bellule, puer tibi semper uidetur? (5) Mater autem tu et praeterea cordata mulier filii tui lusus semper explorabis curiose et in eo luxuriem culpabis et amores reuinces et tuas artes tuasque delicias in formonso filio reprehendes? (6) Quis autem te deum, quis hominum patietur passim cupidines populis disseminantem, cum tuae domus amores amare coerceas et uitiorum muliebrium publicam praecludas officinam?” (7) Sic illae metu sagittarum patrocinio gratioso Cupidini quamuis absenti blandiebantur. Sed Venus indignata ridicule tractari suas iniurias praeuersis illis alterorsus concito gradu pelago uiam capessit.

 

LIBER VI

 

 

Inutili invocazioni di Psiche a Cerere e Giunone. torna al sommario analitico

I (1) Interea Psyche uariis iactabatur discursibus, dies noctesque mariti uestigationibus inquieta animi, tanto cupidior iratum licet si non uxoriis blanditiis lenire certe seruilibus precibus propitiare. (2) Et prospecto templo quodam in ardui montis uertice: “Vnde autem” inquit “scio an istic meus degat dominus?”. Et ilico dirigit citatum gradum, quem defectum prorsus adsiduis laboribus spes incitabat et uotum. (3) Iamque nauiter emensis celsioribus iugis puluinaribus sese proximam intulit. Videt spicas frumentarias in aceruo et alias flexiles in corona et spicas hordei uidet. (4) Erant et falces et operae messoriae mundus omnis, sed cuncta passim iacentia et incuria confusa et, ut solet aestu, laborantium manibus proiecta. (5) Haec singula Psyche curiose diuidit et discretim semota rite componit, rata scilicet nullius dei fana caerimoniasue neclegere se debere, sed omnium beniuolam misericordiam corrogare.

II (1) Haec eam sollicite seduloque curantem Ceres alma deprehendit et longum exclamat protinus: “Ain, Psyche miseranda? (2) Totum per orbem Venus anxia disquisitione tuum uestigium furens animi requirit teque ad extremum supplicium expetit et totis numinis sui uiribus ultionem flagitat: tu uero rerum mearum tutelam nunc geris et aliud quicquam cogitas nisi de tua salute?” (3) Tunc Psyche pedes eius aduoluta et uberi fletu rigans deae uestigia humumque uerrens crinibus suis multiiugis precibus editis ueniam postulabat: (4) “Per ego te frugiferam tuam dexteram istam deprecor per laetificas messium caerimonias per tacita secreta cistarum et per famulorum tuorum draconum pinnata curricula (5) et glebae Siculae sulcamina et currum rapacem et terram tenacem et inluminarum Proserpinae nuptiarum demeacula et luminosarum filiae inuentionum remeacula et cetera quae silentio tegit Eleusinis Atticae sacrarium, miserandae Psyches animae supplicis tuae subsiste. (6) Inter istam spicarum congeriem patere uel pauculos dies delitescam, quoad deae tantae saeuiens ira spatio temporis mitigetur uel certe meae uires diutino labore fessae quietis interuallo leniantur.”

III (1) Suscipit Ceres: “Tuis quidem lacrimosis precibus et commoueor et opitulari cupio, sed cognatae meae, cum qua etiam foedus antiquum amicitiae colo, bonae praeterea feminae, malam gratiam subire nequeo. (2) Decede itaque istis aedibus protinus et quod a me retenta custoditaque non fueris optimi consule.” (3) Contra spem suam repulsa Psyche et afflicta duplici maestitia iter retrorsum porrigens inter subsitae conuallis sublucidum lucum prospicit fanum sollerti fabrica structum, nec ullam uel dubiam spei melioris uiam uolens omittere sed adire cuiuscumque dei ueniam sacratis foribus proximat. (4) Videt dona pretiosa et lacinias auro litteratas ramis arborum postibusque suffixas, quae cum gratia facti nomen deae cui fuerant dicata testabantur. Tunc genu nixa et manibus aram tepentem amplexa detersis ante lacrimis sic adprecatur:

IV (1) “Magni Iouis germana et coniuga, siue tu Sami, quae sola partu uagituque et alimonia tua gloriatur, tenes uetusta delubra, siue celsae Carthaginis, quae te uirginem uectura leonis caelo commeantem percolit, beatas sedes frequentas, (2) seu prope ripas Inachi, qui te iam nuptam Tonantis et reginam deorum memorat, inclitis Argiuorum praesides moenibus, (3) quam cunctus oriens Zygiam ueneratur et omnis occidens Lucinam appellat, sis meis extremis casibus Iuno Sospita meque in tantis exanclatis laboribus defessam imminentis periculi metu libera. Quod sciam, soles praegnatibus periclitantibus ultro subuenire.” (4) Ad istum modum supplicanti statim sese Iuno cum totius sui numinis augusta dignitate praesentat et protinus: “Quam uellem” inquit “per fidem nutum meum precibus tuis accommodare. (5) Sed contra uoluntatem Veneris nurus meae, quam filiae semper dilexi loco, praestare me pudor non sinit. Tunc etiam legibus quae seruos alienos perfugas inuitis dominis uetant suscipi prohibeor.”

V (1) Isto quoque fortunae naufragio Psyche perterrita nec indipisci iam maritum uolatilem quiens, tota spe salutis deposita, sic ipsa suas cogitationes consuluit: (2) “Iam quae possunt alia meis aerumnis temptari uel adhiberi subsidia, cui nec dearum quidem quamquam uolentium potuerunt prodesse suffragia? (3) Quo rursum itaque tantis laqueis inclusa uestigium porrigam quibusque tectis uel etiam tenebris abscondita magnae Veneris ineuitabiles oculos effugiam? Quin igitur masculum tandem sumis animum et cassae speculae renuntias fortiter et ultroneam te dominae tuae reddis et uel sera modestia saeuientes impetus eius mitigas? (4) Qui scias an etiam quem diu quaeritas illic in domo matris repperias?”. Sic ad dubium obsequium immo ad certum exitium praeparata principium futurae secum meditabatur obsecrationis.

 

 

Venere alla ricerca di Psiche. torna al sommario analitico

VI (1) At Venus terrenis remediis inquisitionis abnuens caelum petit. Iubet instrui currum quem ei Vulcanus aurifex subtili fabrica studiose poliuerat et ante thalami rudimentum nuptiale munus obtulerat limae tenuantis detrimento conspicuum et ipsius auri damno pretiosum (2) De multis quae circa cubiculum dominae stabulant procedunt quattuor candidae columbae et hilaris incessibus picta colla torquentes iugum gemmeum subeunt susceptaque domina laetae subuolant. (3) Currum deae prosequentes gannitu constrepenti lasciuiunt passeres et ceterae quae dulce cantitant aues melleis modulis suaue resonantes aduentum deae pronuntiant. (4) Cedunt nubes et Caelum filiae panditur et summus aether cum gaudio suscipit deam, nec obuias aquilas uel accipitres rapaces pertimescit magnae Veneris canora familia.

VII (1) Tunc se protinus ad Iouis regias arces dirigit et petitu superbo Mercuri dei uocalis operae necessariam usuram postulat. (2) Nec rennuit Iouis caerulum supercilium. Tunc ouans ilico, comitante etiam Mercurio, Venus caelo demeat eique sollicite serit uerba: (3) “Frater Arcadi, scis nempe sororem tuam Venerem sine Mercuri praesentia nil unquam fecisse nec te praeterit utique quanto iam tempore delitescentem ancillam nequiuerim repperire. Nil ergo superest quam tuo praeconio praemium inuestigationis publicitus edicere. (4) Fac ergo mandatum matures meum et indicia qui possit agnosci manifeste designes, ne si quis occultationis illicitae crimen subierit, ignorantiae se possit excusatione defendere”; (5) et simul dicens libellum ei porrigit ubi Psyches nomen continebatur et cetera. Quo facto protinus domum secessit.

VIII (1) Nec Mercurius omisit obsequium. Nam per omnium ora populorum passim discurrens sic mandatae praedicationis munus exsequebatur: (2) “Si quis a fuga retrahere uel occultam demonstrare poterit fugitiuam regis filiam, Veneris ancillam, nomine Psychen, conueniat retro metas Murtias Mercurium praedicatorem, (3) accepturus indiciuae nomine ab ipsa Venere septem sauia suauia et unum blandientis adpulsu linguae longe mellitum.” (4) Ad hunc modum pronuntiante Mercurio tanti praemii cupido certatim omnium mortalium studium adrexerat. Quae res nunc uel maxime sustulit Psyches omnem cunctationem. (5) Iamque fores ei dominae proximanti occurrit una de famulitione Veneris nomine Consuetudo statimque quantum maxime potuit exclamat: (6) “Tandem, ancilla nequissima, dominam habere te scire coepisti? An pro cetera morum tuorum temeritate istud quoque nescire te fingis quantos labores circa tuas inquisitiones sustinuerimus? (7) Sed bene, quod meas potissimum manus incidisti et inter Orci cancros iam ipsos haesisti datura scilicet actutum tantae contumaciae poenas”,

 

 

Psiche davanti a Venere. torna al sommario analitico

IX (1) et audaciter in capillos eius inmissa manu trahebat eam nequaquam renitentem. Quam ubi primum inductam oblatamque sibi conspexit Venus, latissimum cachinnum extollit et qualem solent furenter irati, caputque quatiens et ascalpens aurem dexteram: (2) “Tandem” inquit “dignata es socrum tuam salutare? An potius maritum, qui tuo uulnere periclitatur, interuisere uenisti? Sed esto secura, iam enim excipiam te ut bonam nurum condecet”; et: “Vbi sunt” inquit “Sollicitudo atque Tristities, ancillae meae?”. (3) Quibus intro uocatis torquendam tradidit eam. At illae sequentes erile praeceptum Psychen misellum flagellis afflictam et ceteris tormentis excruciatam iterum dominae conspectui reddunt. (4) Tunc rursus sublato risu Venus: “Et ecce” inquit “nobis turgidi uentris sui lenocinio commouet miserationem, unde me praeclara subole auiam beatam scilicet faciat. (5) Felix uero ego quae in ipso aetatis meae flore uocabor auia et uilis ancillae filius nepos Veneris audiet. (6) Quanquam inepta ego frustra filium dicam; impares enim nuptiae et praeterea in uilla sine testibus et patre non consentiente factae legitimae non possunt uideri ac per hoc spurius iste nascetur, si tamen partum omnino perferre te patiemur.”

 

 

Venere infligge la prima prova a Psiche. Aiuto delle formiche.

torna al sommario analitico

X (1) His editis inuolat eam uestemque plurifariam diloricat capilloque discisso et capite conquassato grauiter affligit, et accepto frumento et hordeo et milio et papauere et cicere et lente et faba commixtisque aceruatim confusis in unum grumulum sic ad illam: (2) “Videris enim mihi tam deformis ancilla nullo alio sed tantum sedulo ministerio amatores tuos promereri: iam ergo et ipsa frugem tuam periclitabor. (3) Discerne seminum istorum passiuam congeriem singulisque granis rite dispositis atque seiugatis ante istam uesperam opus expeditum approbato mihi.” (4) Sic assignato tantorum seminum cumulo ipsa cenae nuptialis concessit. Nec Psyche manus admolitur inconditae illi et inextricabili moli, sed immanitate praecepti consternata silens obstupescit. (5) Tunc formicula illa paruula atque ruricola certa difficultatis tantae laborisque miserta contubernalis magni dei socrusque saeuitiam execrata discurrens nauiter conuocat corrogatque cunctam formicarum accolarum classem: (6) “Miseremini terrae omniparentis agiles alumnae, miseremini et Amoris uxori puellae lepidae periclitanti prompta uelocitate succurrite.” (7) Ruunt aliae superque aliae sepedum populorum undae summoque studio singulae granatim totum digerunt aceruum separatimque distributis dissitisque generibus e conspectu perniciter abeunt.

XI (1) Sed initio noctis e conuiuio nuptiali uino madens et fraglans balsama Venus remeat totumque reuincta corpus rosis micantibus, uisaque diligentia miri laboris: (2) “Non tuum,” inquit “nequissima, nec tuarum manuum istud opus, sed illius cui tuo immo et ipsius malo placuisti”, et frusto cibarii panis ei proiecto cubitum facessit. (3) Interim Cupido solus interioris domus unici cubiculi custodia clausus coercebatur acriter, partim ne petulanti luxurie uulnus grauaret, partim ne cum sua cupita conueniret. Sic ergo distentis et sub uno tecto separatis amatoribus tetra nox exanclata.

 

 

La seconda prova e l’aiuto della canna. torna al sommario analitico

(4) Sed Aurora commodum inequitante uocatae Psychae Venus infit talia: “Videsne illud nemus, quod fluuio praeterluenti ripisque longis attenditur, (5) cuius imi frutices gurgitis uicinum fontem despiciunt? Oues ibi nitentis auri uero decore florentes incustodito pastu uagantur. (6) Inde de coma pretiosi uelleris floccum mihi confestim quoquo modo quaesitum afferas censeo.”

XII (1) Perrexit Psyche uolenter non obsequium quidem illa functura sed requiem malorum praecipitio fluuialis rupis habitura. Sed inde de fluuio musicae suauis nutricula leni crepitu dulcis aurae diuinitus inspirata sic uaticinatur harundo uiridis: (2) “Psyche tantis aerumuis exercita, neque tua miserrima morte meas sanctas aquas polluas nec uero istud horae contra formidabiles oues feras aditum, (3) quoad de solis fraglantia mutuatae calorem truci rabie solent efferri cornuque acuto et fronte saxea et non nunquam uenenatis morsibus in exitium saeuire mortalium; (4) sed dum meridies solis sedauerit uaporem et pecua spiritus fluuialis serenitate conquieuerint, poteris sub illa procerissima platano, quae mecum simul unum fluentum bibit, latenter abscondere. (5) Et cum primum mitigata furia laxauerint oues animum, percussis frondibus attigui nemoris lanosum aurum repperies, quod passim stirpibus conuexis obhaerescit.”

XIII (1) Sic harundo simplex et humana Psychen aegerrimam salutem suam docebat. Nec auscultatu paenitendo indiligenter instructa illa cessauit, sed obseruatis omnibus furatrina facili flauentis auri mollitie congestum gremium Veneri reportat.

 

 

La terza prova e l’aiuto dell’aquila. torna al sommario analitico

(2) Nec tamen apud dominam saltem secundi laboris periculum secundum testimonium meruit, sed contortis superciliis subridens amarum sic inquit: (3) “Nec me praeterit huius quoque facti auctor adulterinus. Sed iam nunc ego sedulo periclitabor an oppido forti animo singularique prudentia sis praedita. (4) Videsne insistentem celsissimae illi rupi montis ardui uerticem, de quo fontis atri fuscae defluunt undae proxumaeque conceptaculo uallis inclusae Stygias inrigant paludes et rauca Cocyti fluenta nutriunt? (5) Indidem mihi de summi fontis penita scaturrigine rorem rigentem hauritum ista confestim defers urnula.” Sic aiens crustallo dedolatum uasculum insuper ei grauiora comminata tradidit.

XIV (1) At illa studiose gradum celerans montis extremum petit tumulum certe uel illic in uitae pessimae finem. Sed cum primum praedicti iugi conterminos locos appulit, uidet rei uastae letalem difficultatem. (2) Namque saxum immani magnitudine procerum et inaccessa salebritate lubricum mediis e faucibus lapidis fontes horridos euomebat, (3) qui statim proni foraminis lacunis editi perque procliue delapsi et angusti canalis exarato contecti tramite proxumam conuallem latenter incidebant. (4) Dextra laeuaque cautibus cauatis proserpunt ecce longa colla porrecti saeui dracones inconiuae uigiliae luminibus addictis et in perpetuam lucem pupulis excubantibus. (5) Iamque et ipsae semet muniebant uocales aquae. Nam et “Discede” et “Quid facis? Vide” et “Quid agis? Caue” et “Fuge” et “Peribis” subinde clamant. (6) Sic impossibilitate ipsa mutata in lapidem Psyche, quamuis praesenti corpore, sensibus tamen aberat et inextricabilis periculi mole prorsus obruta lacrumarum etiam extremo solacio carebat.

XV (1) Nec Prouidentiae bonae graues oculos innocentis animae latuit aerumna. Nam supremi Iouis regalis ales illa repente propansis utrimque pinnis affuit rapax aquila (2) memorque ueteris obsequii, quo ductu Cupidinis Ioui pocillatorem Phrygium substulerat, opportunam ferens opem deique numen in uxoris laboribus percolens alti culminis diales uias deserit et ob os puellae praeuolans incipit: (3) “At tu, simplex alioquin et expers rerum talium, sperasne te sanctissimi nec minus truculenti fontis uel unam stillam posse furari uel omnino contingere? (4) Diis etiam ipsique Ioui formidabiles aquas istas Stygias uel fando comperisti, quodque uos deieratis per numina deorum deos per Stygis maiestatem solere? (5) Sed cedo istam urnulam”, et protinus adrepta complexaque festinat libratisque pinnarum nutantium molibus inter genas saeuientium dentium et trisulca uibramina draconum remigium dextra laeuaque porrigens (6) nolentes aquas et ut abiret innoxius praeminantes excipit, commentus ob iussum Veneris petere eique se praeministrare, quare paulo facilior adeundi fuit copia.

 

 

La quarta prova. Psiche discende agl’Inferi. torna al sommario analitico

XVI (1) Sic acceptam cum gaudio plenam urnulam Psyche Veneri citata rettulit. Nec tamen nutum deae saeuientis uel tunc expiare potuit. (2) Nam sic eam maiora atque peiora flagitia comminans appellat renidens exitiabile: “Iam tu quidem magna uideris quaedam mihi et alta prorsus malefica, quae talibus praeceptis meis obtemperasti nauiter. (3) Sed adhuc istud, mea pupula, ministrare debebis. Sume istam pyxidem”, et dedit; “protinus usque ad inferos et ipsius Orci ferales penates te derige. (4) Tunc conferens pyxidem Proserpinae: “Petit de te Venus” dicito “modicum de tua mittas ei formonsitate uel ad unam saltem dieculam sufficiens. (5) Nam quod habuit, dum filium curat aegrotum, consumpsit atque contriuit omne”. Sed haud immaturius redito, quia me necesse est indidem delitam theatrum deorum frequentare.”

XVII (1) Tunc Psyche uel maxime sensit ultimas fortunas suas et uelamento reiecto ad promptum exitium sese compelli manifeste comperit. Quidni? quae suis pedibus ultro ad Tartarum manesque commeare cogeretur. (2) Nec cunctata diutius pergit ad quampiam turrim praealtam, indidem sese datura praecipitem; sic enim rebatur ad inferos recte atque pulcherrime se posse descendere. (3) Sed turris prorumpit in uocem subitam et: “Quid te” inquit “praecipitio, misella, quaeris extinguere? Quidque iam nouissimo periculo laborique isto temere succumbis? (4) Nam si spiritus corpore tuo semel fuerit seiugatus, ibis quidem profecto ad imum Tartarum, sed inde nullo pacto redire poteris. Mihi ausculta.

XVIII (1) Lacedaemo Achaiae nobilis ciuitas non longe sita est: huius conterminam deuiis abditam locis quaere Taenarum. (2) Inibi spiraculum Ditis et per portas hiantes monstratur iter inuium, cui te limine transmeato simul commiseris iam canale directo perges ad ipsam Orci regiam. (3) Sed non hactenus uacua debebis per illas tenebras incedere, sed offas polentae mulso concretas ambabus gestare manibus at in ipso ore duas ferre stipes. (4) Iamque confecta bona parte mortiferae uiae continaberis claudum asinum lignorum gerulum cum agasone simili, qui te rogabit decidentis sarcinae fusticulos aliquos porrigas ei, sed tu nulla uoce deprompta tacita praeterito. (5) Nec mora, cum ad flumen mortuum uenies, cui praefectus Charon protenus expetens portorium sic ad ripam ulteriorem sutili cumba deducit commeantes. (6) Ergo et inter mortuos auaritia uiuit nec Charon ille Ditis exactor tantus deus quicquam gratuito facit: set moriens pauper uiaticum debet quaerere, et aes si forte prae manu non fuerit, nemo eum expirare patietur. (7) Huic squalido seni dabis nauli nomine de stipibus quas feres alteram, sic tamen ut ipse sua manu de tuo sumat ore. (8) Nec setius tibi pigrum fluentum transmeanti quidam super natans senex mortuus putris adtollens manus orabit ut eum intra nauigium trahas, nec tu tamen inlicita adflectare pietate.

XIX (1) Transito fluuio modicum te progressam textrices orabunt anus telam struentes manus paulisper accommodes, nec id tamen tibi contingere fas est. Nam haec omnia tibi et multa alia de Veneris insidiis orientur, ut uel unam de manibus omittas offulam. (2) Nec putes futile istud polentacium damnum leue; altera enim perdita lux haec tibi prorsus denegabitur. (3) Canis namque praegrandis teriugo et satis amplo capite praeditus immanis et formidabilis tonantibus oblatrans faucibus mortuos, quibus iam nil mali potest facere, frustra territando ante ipsum limen et atra atria Proserpinae semper excubans seruat uacuam Ditis domum. (4) Hunc offrenatum unius offulae praeda facile praeteribis ad ipsamque protinus Proserpinam introibis, quae te comiter excipiet ac benigne, ut et molliter assidere et prandium opipare suadeat sumere. (5) Sed tu et humi reside et panem sordidum petitum esto, deinde nuntiato quid adueneris susceptoque quod offeretur rursus remeans (6) canis saeuitiam offula reliqua redime ac deinde auaro nauitae data quam reseruaueris stipe transitoque eius fluuio recolens priora uestigia ad istum caelestium siderum redies chorum. (7) Sed inter omnia hoc obseruandum praecipue tibi censeo, ne uelis aperire uel inspicere illam quam feres pyxidem uel omnino diuinae formonsitatis abditum curiosius thensaurum.”

XX (1) Sic turris illa prospicua uaticinationis munus explicuit. Nec morata Psyche pergit Taenarum sumptisque rite stipibus illis et offulis infernum decurrit meatum (2) transitoque per silentium asinario debili et amnica stipe uectori data neglecto supernatantis mortui desiderio et spretis textricum subdolis precibus et offulae cibo sopita canis horrenda rabie domum Proserpinae penetrat. (3) Nec offerentis hospitae sedile delicatum uel cibum beatum amplexa sed ante pedes eius residens humilis cibario pane contenta Veneriam pertulit legationem. (4) Statimque secreto repletam conclusamque pyxidem suscipit et offulae sequentis fraude caninis latratibus obseratis residuaque nauitae reddita stipe longe uegetior ab inferis recurrit. (5) Et repetita atque adorata candida ista luce, quanquam festinans obsequium terminare, mentem capitur temeraria curiositate et: “Ecce” inquit “inepta ego diuinae formonsitatis gerula, quae nec tantillum quidem indidem mihi delibo uel sic illi amatori meo formonso placitura”,

XXI (1) et cum dicto reserat pyxidem. Nec quicquam ibi rerum nec formonsitas ulla, sed infernus somnus ac uere Stygius, qui statim coperculo releuatus inuadit eam crassaque soporis nebula cunctis eius membris perfunditur et in ipso uestigio ipsaque semita conlapsam possidet. (2) Et iacebat immobilis et nihil aliud quam dormiens cadauer.

 

 

Amore va in aiuto di Psiche. torna al sommario analitico

Sed Cupido iam cicatrice solida reualescens nec diutinam suae Psyches absentiam tolerans per altissimam cubiculi quo cohibebatur elapsus fenestram (3) refectisque pennis aliquanta quiete longe uelocius prouolans Psychen accurrit suam detersoque somno curiose et rursum in pristinam pyxidis sedem recondito Psychen innoxio punctulo sagittae suae suscitat (4) et: “Ecce” inquit “rursum perieras, misella, simili curiositate. Sed interim quidem tu prouinciam quae tibi matris meae praecepto mandata est exsequere nauiter, cetera egomet uidero.” His dictis amator leuis in pinnas se dedit, Psyche uero confestim Veneri munus reportat Proserpinae.

XXII (1) Interea Cupido amore nimio peresus et aegra facie matris suae repentinam sobrietatem pertimescens ad armillum redit alisque pernicibus caeli penetrato uertice magno Ioui supplicat suamque causam probat. (2) Tunc Iuppiter prehensa Cupidinis buccula manuque ad os suum relata consauiat atque sic ad illum: (3) “Licet tu,” inquit “domine fili, numquam mihi concessu deum decretum seruaris honorem, sed istud pectus meum quo leges elementorum et uices siderum disponuntur conuulneraris assiduis ictibus crebrisque terrenae libidinis foedaueris casibus (4) contraque leges et ipsam Iuliam disciplinamque publicam turpibus adulteriis existimationem famamque meam laeseris in serpentes in ignes in feras in aues et gregalia pecua serenos uultus meos sordide reformando, (5) at tamen modestiae meae memor quodque inter istas meas manus creueris, cuncta perficiam, dum tamen scias aemulos tuos cauere, ac si qua nunc in terris puella praepollet pulcritudine, praesentis beneficii uicem per eam mihi repensare te debere.”

XXIII (1) Sic fatus iubet Mercurium deos omnes ad contionem protinus conuocare, ac si qui coetu caelestium defuisset, in poenam decem milium nummum conuentum iri pronuntiare. Quo metu statim completo caelesti theatro pro sede sublimi sedens procerus Iuppiter sic enuntiat: (2) “Dei conscripti Musarum albo, adolescentem istum quod manibus meis alumnatus sim profecto scitis omnes. Cuius primae iuuentutis caloratos impetus freno quodam cohercendos existimaui; sat est cotidianis eum fabulis ob adulteria cunctasque corruptelas infamatum. (3) Tollenda est omnis occasio et luxuria puerilis nuptialibus pedicis alliganda. Puellam elegit et uirginitate priuauit: teneat, possideat, amplexus Psychen semper suis amoribus perfruatur.” (4) Et ad Venerem conlata facie: “Nec tu,” inquit “filia, quicquam contristere nec prosapiae tantae tuae statuque de matrimonio mortali metuas. Iam faxo nuptias non impares sed legitimas et iure ciuili congruas”, (5) et ilico per Mercurium arripi Psychen et in caelum perduci iubet. Porrecto ambrosiae poculo: “Sume,” inquit “Psyche, et immortalis esto, nec umquam digredietur a tuo nexu Cupido sed istae uobis erunt perpetuae nuptiae.”

 

 

Le nozze di Psiche con Amore. torna al sommario analitico

XXIV (1) Nec mora, cum cena nuptialis affluens exhibetur. Accumbebat summum torum maritus Psychen gremio suo complexus. Sic et cum sua Iunone Iuppiter ac deinde per ordinem toti dei. (2) Tunc poculum nectaris, quod uinum deorum est, Ioui quidem suus pocillator ille rusticus puer, ceteris uero Liber ministrabat, Vulcanus cenam coquebat; (3) Horae rosis et ceteris floribus purpurabant omnia, Gratiae spargebant balsama, Musae quoque canora personabant. Apollo cantauit ad citharam, Venus suaui musicae superingressa formonsa saltauit, scaena sibi sic concinnata, ut Musae quidem chorum canerent, tibias inflaret Saturus, et Paniscus ad fistulam diceret. (4) Sic rite Psyche conuenit in manum Cupidinis et nascitur illis maturo partu filia, quam Voluptatem nominamus.

 

 

 

Condividi

3 Responses to DOMENICA 30 SETTEMBRE ORE 13:39 PER CHI PUO’, IO?…”NO, TU NO!” ALLA JANNACCI, MA VAI A VEDERE CHE DONATELLA E DILETTA LO LEGGONO IN ORIGINALE! E’ ANCHE IL LATINO DELL’ELLENISMO, NON VOGLIO AVVENTURARMI, MA SEMBRA FACILE, VEDRETE CHE ANCHE NEMO…DALLA SUA PARIS BOLOGNES…APPROFITTO E LO SALUTO CON MILLE BACINI!

  1. nemo scrive:

    Grazie, cara Chiara. E complimenti per il successo del tuo blog, confermato dai numeri.
    PS. No, no, ‘ esageruma nen’ leggo solo il latino ….. telegrafico ….

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *